- UNGUIS
- UNGUISan ex Graeco ὄνοξ, an quasi unctus: pellucidus enim est? quem animae teneat gradum, disputat Augustinus ex Varrone, de Civ. Dei, l. 7. c. 23. Tres, inquiens, affirmat esse Animae gradus, in omni universaque natura. Unum, qui omnes partes corporis, quae vivunt, transit, et non habet sensum, sed tantum ad vivendum valetudinem: Hanc vim in nostro corpore permanare dicit in ossa, Ungues, capillos: sicut in Mundo arbores sine sensu aluntur, et crescunt, et modô quôdam suô vivunt etc. Usus eorum multiplex, non enim ornant modo, verum etiam muniunt digitos, uti Aristoteles ait, de Usu part. l. 1. Et quidem antiquissima haec arma mortalibus, soemineo inprimis sexui. Legimusque Dionysii filias, post innumeras contumelias, ungium tandem compunctione necatas, a Lorensibus, apud Athenaeum, l. 12. c. 19. Hinc praescindendi nulla eius aevi hominibus cura, hodieque apud certam Indiae gentem nobilitatis non aliud certius indicium. Postmodum vero, politiori vitae illos praesecare coeperunt, quod ἐξονυχίζειν Graecis appellatum. Erat autem id officium apud Romanos Tonsorum, ut de Bruti Porcia refert Val. Max. l. 3. c. 2. ex. 15. et l. 4. c. 6. ex. 5. de Vulteio item, Horatius, l. 1. Ep. 7. Unde Martialis, l. 14. Epigr. 36. cuius lemma est, Ferramenta Tonsorta.Tondendis haec arma tibi sunt apta capillis:Unguibus haec longis utilis, illa genis.Tonstricumque, uti diximus supra. Cuiusmodi munere apud Cleopatram functa Charmione est, una ex illustribus, illius ancillis, cuus Meminit Galenus, de Theriac. ad Pisonem, l. 1. c. 8. ἡ ἀποτέμνουσα τὰς ὑπεροχὰς τῶ ὀνύχων ἐυφυῶς, extremos ungues dextre praecidebat. Vide quoque Tzetzen, Chil. 6. Histor. 44. et supra voceCharmione, it. Symphonia. Non resecabant autem nundinis. Plin. l. 28. c. 2. Ungues resecari nundinis Romanis tacenti atque a digito indice, multorum pecuniae religiosum est. Vide apud eundem plura de superstitione circa haec veter. Romanorum alibi. Resegmina vero Flamen Dialis, utpote inter immunda censita, subter arborem felicem, ut et capilli segmina, terrâ operiebat, A. Gellius, l. 10. c. 15. Alii ad φίλτρα adservabant, una cum pilis urenda. Unde in Erotopaegnio Laelii apud Apuleium, in Apolog. ubi pleraque Veterum philtra enumerantur, etiam illa recensentur,Trochus, pili, ungues, taeniae.Vide Salmas. ad Solin. p. 942. At Sinenses hodierni etiam idolis suis illa offerre non dubitant etc. Sed et scindebantur mediô aevô ungues, quae eorum scissura, inter poenae levioris species, occurrit apud Auctorem Fletae, l. 1. c. 26. §. 4. ubi de poenis in Anglia usitatis. Porro rodunt eos invidi. Ita enim Martialis, l. 4. Epigr. 27. v. 5.Ecce iterum nigros corrodit lividus ungues.Meditabundi item, unde quae scripta admorsum unguem sapiunt, praeclara habentur. Inaurant insuper Turcicae virgines, sponsae inprimis, de quo more iam apud Veteres (etiam in ferarum exuviis, quas prisci Heroes cum unguibus gestabant) usitato, vide supra, ubi de artificio Deaurandi. ut ad usus eorum redeam, Unguibus ac digitorum summitate citharae nervos temperari, diximus supra voce Plectrum. Praeterea marmorarii iuncturas unguibus probant, unde ab ungue phrases ortae, quae pertinent ad summam ἀκρίβειαν. Ut ne latum quidem unguem discedere, Tenere ad unguem. Et in Horatio, l. 1. Sat. 5. v. 31.——— ad unguensFactus homo ————Et, in Arte, v. 294.——— carmen non castigavit ad unguem.Et in Virgilio, l. 2. Georg. v. 272.———— omnis in unguemArboribus positis secto via lumine quadret etc.Vide Sam. Bochartum, Hieroz. Parte prior l. 2. c. 44. Sed et in Sacris unguium aliquis olim usus fuit. Avibus enim, quod operosius sacrum fuisse tradunt Iudaei, Sacerdos pollicis ungue discindebat caput, tum sanguinem ad Altaris angulum exprimebat, dein ingluviem auferebat, tandemque discissis sub alarum recessu carnibus concremabat, Lev. c. 1. v. 14. 17. de quo usu vide Bochart. Hieroz. parte poster. l. 1. c. 5. Contra abusi graviter iis sunt Veteres qui in sacris Inferorum veocatoriis terram illis scalpebant, vide supra Scalpere, et qui ex illis divinare satagebant inter Κατοπτρομαντείας species hanc quoque referentes: memoratam Kimchio ad Ezech. c. 21. v. 21. ubi de Βελομαντείᾳ Regis Babyloniae: Acuebant et expoliebant aciem ferri telorum, ita ut valde splenderet et coniectores in ea viderent, quid futurum esset, quomodo vident in ungue pollicis manus, quia splendet, ita et in gladio vident et in speculo. Quo pertinet, quod ex maculis unguium hodieque mendaces arguuntur, quodque omnium, quae sibi eventura essent, vestigia in unguibus apparuisse, scribit Cardanus, de Var. Rev. l. 8. c. 43. Gravius, qui sub illis venenum occultabat Monachus, quô tandem is Henricum VII. Imperatorem interemit, vide in eo. Item qui adactis intra digitorum ungues acubus miseros excarnificârunt Tyranni, vide Aelian. Hist. l. 9. etc. uti de Animalium unguibus, Plinium, l. 11. c. 45. plura vero hanc in rem hîc passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.